Latin
DE CITRO, ET EIVS CVLTV
Pontano, Carmina. Vol. 1 333
Unproofread scanNot analysed yet
O bliquosque infige solo, tamen ut capite extent,
S tipitis aut truncum, gladioque &falce dolatum
I nfode, &in tenui nudatum contege sulco,
C ontinuò ingentem uicino ex amne paludem
E lice, diluuioque comas immerge salubri.
H aud multum fluet: emerget uastißima sylua,
S olaque praecultis regnabit Citrus in hortis.
P endebunt grauidis tabulata aurata racemis,
Quae mox lecta tibi natalibus annua festis
O rnentur mensis, circumque domestica pubes
L ibet &ante focum melle illita, &undique turba
C lamet, iò bonus annus eat. Tu flatibus Euri
N e noceant, memor anteueni, siue obice firmo
P raeruptorum operum, longiue crepidine saxi:
A ut aduersa procul depulset uerbera laurus.
A ut circum ramosa abigens testudine cinge,
A tque Austro tueare una, atque uredine salsa
D efensor nemorum, generosique incola ruris,
S ite cura mouet tantorum &fama laborum.
S in forte in uarias iuuet &te ducere formas
N ascentem Citrum, mutato &corpore mala,
T ufaciem è ligno argillae, aut de cespite ductam
S ubijce, &infantem tenerum nutricis amato
C onde sinu, paulatim artus formabit, &inde
D ucet inumbratos signato in cortice uultus.
O ccultas natura hominum miretur ut artes,
S pectatum ueniant non nota ut poma Napaeae,
V tPomona suo laetata assurgat honori,
E xultansque nouis plaudat Zephyritis alumnis.
E st nemus extremis Calabrum inuiolabile terris
D ijs sacrum patrijs, multa &pietate uerendum,
A rborei diues foetus, uolucrumque rapinis
O pportuna domus, tuta &spelaea ferarum:
H oc nemore ex ipso, lucisque horrentibus olim
A duectam memini stirpem, quae Citron ab omni
P arte, &odore quidem, folijsque, &flore referret, S ed fructu uariata, &longe aliena figura V ix orbem retinens: protento at corpore longos S ese agit in ductus, uaria &trahit agmina cauda.