Latin · Dactylic hexameter
DE LIMONIBVS
Pontano, Carmina. Vol. 1 338
Unproofread scanNot analysed yet
A d thalamos uentura, &amor dum territat arcu
S emideos maris, &ponto minitatur, &undis,
I nterea Charites Limonia dona pararunt,
Quae ferrent nuptae, triplex genus: Altera foetu
E xiguo, atque acrem gustu referentia sensum:
Altera quae fructu maiore, &rorida succo
V beriore, sed oblongo tamen utraque ductu:
T ertia quae grandi fulgent onerata uolemo,
Ac Citrij referant sinuosa ab imagine formam,
S ed succo ingrato, quemque ora offensa recusent.
H ictamen admotusque foco, sensimque recoctus
I nstillante anima, ac tenuem conuersus in amnem
O ra puellarum maculis lauit, &candorem
I nducit, nitidis per colla argentea guttis.
E rgo ubi concinuit festis hymenaeus, &ipsa
F essa est aßiduis ludens Cytherea choreis,
Munere felici Charites Nereida Amalphin
D onarunt: fuit &teneris sua gratia uerbis.
H inc rarum acceßit decus hortis, &noua syluis
G loria, gemmiferis fontes nituere sub umbris,
C andidaque auratis fulserunt littora ramis,
H inc &stirpis honos, hinc &Chariteis Amalphis
Munere Limonum, &nemorum redolentibus auris,
O rnauit thalamos, felixque hymenaeus &aras
AELAνP inxit flore nouo, sparsitque Atlantide fronde, E tpaßim stratis laetata est alga metallis. Quòd uero aut uiridem trahit à radice colorem F rondibus ac fructu, aut acuit sensumque, palatumque, H inc nomen dubia certum sub origine mansit. E stidem cunctis cultusque, &cura, &iniquum Coelum indignantur, frigusque, aestumque grauantur