# Carmina. Vol. 1 338

Pontano, Carmina. Vol. 1, DE LIMONIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/338

A d thalamos uentura, & amor dum territat arcu
S emideos maris, & ponto minitatur, & undis,
I nterea Charites Limonia dona pararunt,
Quae ferrent nuptae, triplex genus: Altera foetu
E xiguo, atque acrem gustu referentia sensum:
Altera quae fructu maiore, & rorida succo
V beriore, sed oblongo tamen utraque ductu:
T ertia quae grandi fulgent onerata uolemo,
Ac Citrij referant sinuosa ab imagine formam,
S ed succo ingrato, quemque ora offensa recusent.
H ictamen admotusque foco, sensimque recoctus
I nstillante anima, ac tenuem conuersus in amnem
O ra puellarum maculis lauit, & candorem
I nducit, nitidis per colla argentea guttis.
E rgo ubi concinuit festis hymenaeus, & ipsa
F essa est aßiduis ludens Cytherea choreis,
Munere felici Charites Nereida Amalphin
D onarunt: fuit & teneris sua gratia uerbis.
H inc rarum acceßit decus hortis, & noua syluis
G loria, gemmiferis fontes nituere sub umbris,
C andidaque auratis fulserunt littora ramis,
H inc & stirpis honos, hinc & Chariteis Amalphis
Munere Limonum, & nemorum redolentibus auris,
O rnauit thalamos, felixque hymenaeus & aras
AELAνP inxit flore nouo, sparsitque Atlantide fronde, E tpaßim stratis laetata est alga metallis. Quòd uero aut uiridem trahit à radice colorem F rondibus ac fructu, aut acuit sensumque, palatumque, H inc nomen dubia certum sub origine mansit. E stidem cunctis cultusque, & cura, & iniquum Coelum indignantur, frigusque, aestumque grauantur

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
