Latin
LAVDES INDVSTRIAE
Pontano, Carmina. Vol. 1 346-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam aduersa uiris, &fortibus inuida coeptis. S unt qui lecta manu, solerti &semina cura C ontingunt mulsa, siculo aut madefacta liquore. P ostquam autem traxere ipsum ad praecordia rorem, S edaruntque sitim medicato nectare, terrae I nfodiunt, &culta rigant. Ea denique fructu I am referunt tenerum quem quondam hausere saporem, Quemque &arundineo duxere è palmite succum. Quando &inexpartum nihil ars sinit, hoc quoque et hortis A ccedat, uel dictu etiam mirabile, de quo Quamuis longè audax, quanquam sibi conscius usus A ddubitet: Ramum foecunda è matre reuulsum D ecutiens capito: coesum mox undique librum Aequatis II. A equatis ferro spatijs, dextraque uolentem E xuito Inde pari confossum uulnere dorsum S tipitis alterius nudato, &ueste recenti nduito, ut coneant extremis partibus orae V estis, &è lento mollescant uulnera limbo. V Imea dehinc teneris indatur cingula plagis, V inculaque ingentis committant uulneris ora, V estiat &frondens truncum toga, pellat ut imbres, A rceat ut soles, &saeuae uredinis iram, D ij facinus mirandum: haerenti è cortice cortex pse nouus, uictum medius rapit, atque supernis I nstillat ramis, quaeque in sua pabula traxit E xuriens alimenta, suo &de fonte refusa I pse suis infundat alumnis, ipse &amicum I rroret lac, ut sensim in sua nomina uertat, Ramosque, frondesque, &eodem semina foetu, Antè quater nidum in tignis quàm figat hirundo, E tquater extincti renouet quàm funera nati. T antum ars ipsa ualet, tantumque industria pollet. DE VTILITATE HOrum pomorum. Omnibus his usus suus est, seu forte uoluptas Quaeratur, seu certa salus, studiumque medendi, P raecipue pueris. Semen lege: conijce lectum I ncyatho, &latices ad summum infunde liquenteis, S ub loue quos tacitae contingant frigora noctis, Mane autem puero instilla, bibet acre uenenum