# Carmina. Vol. 1 346-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, LAVDES INDVSTRIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/346-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/346-2

Quanquam aduersa uiris, & fortibus inuida coeptis. S unt qui lecta manu, solerti & semina cura C ontingunt mulsa, siculo aut madefacta liquore. P ostquam autem traxere ipsum ad praecordia rorem, S edaruntque sitim medicato nectare, terrae I nfodiunt, & culta rigant. Ea denique fructu I am referunt tenerum quem quondam hausere saporem, Quemque & arundineo duxere è palmite succum. Quando & inexpartum nihil ars sinit, hoc quoque et hortis A ccedat, uel dictu etiam mirabile, de quo Quamuis longè audax, quanquam sibi conscius usus A ddubitet: Ramum foecunda è matre reuulsum D ecutiens capito: coesum mox undique librum Aequatis II. A equatis ferro spatijs, dextraque uolentem E xuito Inde pari confossum uulnere dorsum S tipitis alterius nudato, & ueste recenti nduito, ut coneant extremis partibus orae V estis, & è lento mollescant uulnera limbo. V Imea dehinc teneris indatur cingula plagis, V inculaque ingentis committant uulneris ora, V estiat & frondens truncum toga, pellat ut imbres, A rceat ut soles, & saeuae uredinis iram, D ij facinus mirandum: haerenti è cortice cortex pse nouus, uictum medius rapit, atque supernis I nstillat ramis, quaeque in sua pabula traxit E xuriens alimenta, suo & de fonte refusa I pse suis infundat alumnis, ipse & amicum I rroret lac, ut sensim in sua nomina uertat, Ramosque, frondesque, & eodem semina foetu, Antè quater nidum in tignis quàm figat hirundo, E tquater extincti renouet quàm funera nati. T antum ars ipsa ualet, tantumque industria pollet. DE VTILITATE HOrum pomorum. Omnibus his usus suus est, seu forte uoluptas Quaeratur, seu certa salus, studiumque medendi, P raecipue pueris. Semen lege: conijce lectum I ncyatho, & latices ad summum infunde liquenteis, S ub loue quos tacitae contingant frigora noctis, Mane autem puero instilla, bibet acre uenenum

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
