Latin
PONTANI LEPIDINA
Pontano, Carmina. Vol. 1 352-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd nec sueta ferunt, nostrae sunt munera Nymphae, I pse tuas mea lux teneo, foueoque papillas. N ec liquido cedunt argento aut pondere plumbo. F ige oculos in me coniunx mea, qui mihi lucent E tlychnum, &quod nec nigricante cicendula nocte. P arthenope an ne alijs, anne his dea fulget ocellis? Magnetem gerit illa oculis, stellamque supremam. V enerit ad littus, trahit ad sua lumina pisces. I uerit in syluas, trahit ad spectacula ceruos. I llicet indomiti surgunt ad praelia tauri. V erterit illa oculos in quem iuuenemue, senemue, I Ilc perit, miseris haec crescit amantibus error M. Me miserum, ne oculos in me quoque uertat, &ipse A uellar procul his, procul ah Lepidina lacertis. L. Ne coniunx, ne chare time: nam sedula mater H oc docuit, ter te ut leui pro limine postis A mplectar, ter rapta tibi simul oscula iungam. Et dicam, meus es, tenerum quoque Eringion ore F erre dedit, dedit atque ederae cum fronde racemum F erre sinu, &geminis te noctu onerare lacertis, N eu limis mea lux dominam spectaris ocellis, P raesertim si blanda pedem nudarit, ibi illa Retia tendit, &insidias parat, &fouet ignem, Quae mihifrater Acon, soror, &soror altera dixit. M. H aec eadem mihi Naretas, &amicus Omason, Quin maiora ferunt, siccat dum Nympha capillum Ad speculam, &niueae ludunt sine ueste papillae, V idit, &ô dixit Saliceni filius, alis V tar, &ad celsam pennis ferar ipse fenestram. A nnuit, &placidis risit dea dulcis ocellis. I lle uolat, celsam pennis petit inde fenestram. D ic mea, dic formosa, canit dum Nympha per aestum, A udieris ne deam? L. Ad sepem tum forte latebam Quum canere inciperet, atrox hic dente pilaster L atrat: ibi ipsa fuga sepem, insidiasque reliqui. I nuidia (sic Nicla refert) Philomela receßit.