# Carmina. Vol. 1 352-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, PONTANI LEPIDINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/352-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/352-2

Quòd nec sueta ferunt, nostrae sunt munera Nymphae, I pse tuas mea lux teneo, foueoque papillas. N ec liquido cedunt argento aut pondere plumbo. F ige oculos in me coniunx mea, qui mihi lucent E tlychnum, & quod nec nigricante cicendula nocte. P arthenope an ne alijs, anne his dea fulget ocellis? Magnetem gerit illa oculis, stellamque supremam. V enerit ad littus, trahit ad sua lumina pisces. I uerit in syluas, trahit ad spectacula ceruos. I llicet indomiti surgunt ad praelia tauri. V erterit illa oculos in quem iuuenemue, senemue, I Ilc perit, miseris haec crescit amantibus error M. Me miserum, ne oculos in me quoque uertat, & ipse A uellar procul his, procul ah Lepidina lacertis. L. Ne coniunx, ne chare time: nam sedula mater H oc docuit, ter te ut leui pro limine postis A mplectar, ter rapta tibi simul oscula iungam. Et dicam, meus es, tenerum quoque Eringion ore F erre dedit, dedit atque ederae cum fronde racemum F erre sinu, & geminis te noctu onerare lacertis, N eu limis mea lux dominam spectaris ocellis, P raesertim si blanda pedem nudarit, ibi illa Retia tendit, & insidias parat, & fouet ignem, Quae mihifrater Acon, soror, & soror altera dixit. M. H aec eadem mihi Naretas, & amicus Omason, Quin maiora ferunt, siccat dum Nympha capillum Ad speculam, & niueae ludunt sine ueste papillae, V idit, & ô dixit Saliceni filius, alis V tar, & ad celsam pennis ferar ipse fenestram. A nnuit, & placidis risit dea dulcis ocellis. I lle uolat, celsam pennis petit inde fenestram. D ic mea, dic formosa, canit dum Nympha per aestum, A udieris ne deam? L. Ad sepem tum forte latebam Quum canere inciperet, atrox hic dente pilaster L atrat: ibi ipsa fuga sepem, insidiasque reliqui. I nuidia (sic Nicla refert) Philomela receßit.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
