Latin
LEPIDINAE POMPA
Pontano, Carmina. Vol. 1 357-2
Unproofread scanNot analysed yet
D eperit hanc Alcon, octogenarius Alcon.
I nsanit Morphe, nonagenaria Morphe.
D eseruit syluas, qui nunc colit aequora, Faunus.
E cce uenit Resina auiae iunctißima nostrae,
T ristior illa quidem patris de clade Veseui.
Nam teneo, sic lenis anus referebat, amasse
H anc nunquam, spreuisse procos: at littore solo
M oerentem casus, exustaque regna parentis,
T ritonis cupidam uix effugisse rapinam.
T ersese dea surripuit, tria feruidus heros
O scula compreßis liquit signata labellis.
N unc quoque liuor adest: at sunt sine labe papillae,
Queis superat Nymphas, uideas si forte lauantem,
Non tibi candidiora poli sint lactea texta,
N on tibi sit planta crystallus purior alba.
E x illo infidum littus, fontemque relinquens
Rura colit, dumisque suas studiosa capellas
P ascit, &erranteis seruat cum matribus hoedos
Quadruplici insignes hirsuta ad tempora cornu.
O Macron Macron, mihi me, tibi te noua Nymphe,
Quae uenit, eripiat, cingit quae ad tempora myrtos.
I pse uides. Illi ridet mare, ridet &aër.
C ingit quae ad collum calthae florentis honorem.
I lli concedant Dryades, Nereides illi.
O longis praelata comis, &lumine peto
H ercli supercilijs nigris candente papilla,
E s memor, &meminisse decet, mea nubilis Hercli,
Quos mihi corrallos, quae mella liquata dedisti,
D iues corrallis, &mellis munere diues,
S is memor, &niueum tibi me donasse colostrum,
Delitiasque rosae primae, &uacinia prima.
Risit, &argutos in te dea flexit ocellos.
F allor, an aduentat Caprei maris heroine?