# Carmina. Vol. 1 357-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, LEPIDINAE POMPA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/357-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/357-2

D eperit hanc Alcon, octogenarius Alcon.
I nsanit Morphe, nonagenaria Morphe.
D eseruit syluas, qui nunc colit aequora, Faunus.
E cce uenit Resina auiae iunctißima nostrae,
T ristior illa quidem patris de clade Veseui.
Nam teneo, sic lenis anus referebat, amasse
H anc nunquam, spreuisse procos: at littore solo
M oerentem casus, exustaque regna parentis,
T ritonis cupidam uix effugisse rapinam.
T ersese dea surripuit, tria feruidus heros
O scula compreßis liquit signata labellis.
N unc quoque liuor adest: at sunt sine labe papillae,
Queis superat Nymphas, uideas si forte lauantem,
Non tibi candidiora poli sint lactea texta,
N on tibi sit planta crystallus purior alba.
E x illo infidum littus, fontemque relinquens
Rura colit, dumisque suas studiosa capellas
P ascit, & erranteis seruat cum matribus hoedos
Quadruplici insignes hirsuta ad tempora cornu.
O Macron Macron, mihi me, tibi te noua Nymphe,
Quae uenit, eripiat, cingit quae ad tempora myrtos.
I pse uides. Illi ridet mare, ridet & aër.
C ingit quae ad collum calthae florentis honorem.
I lli concedant Dryades, Nereides illi.
O longis praelata comis, & lumine peto
H ercli supercilijs nigris candente papilla,
E s memor, & meminisse decet, mea nubilis Hercli,
Quos mihi corrallos, quae mella liquata dedisti,
D iues corrallis, & mellis munere diues,
S is memor, & niueum tibi me donasse colostrum,
Delitiasque rosae primae, & uacinia prima.
Risit, & argutos in te dea flexit ocellos.
F allor, an aduentat Caprei maris heroine?

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
