# Carmina. Vol. 1 360-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, POMPA QUARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/360-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/360-2

POMPA QUARTA. MACRON ET LEPIDINA COLLOquuntur de Nymphis urbanis, & suburbanis. C ce suburbanis longè praelata puellis, E cce uenit pingui multum saturata sagina utine socijs mecum consueta choreis, B utine diues hoedis, sed ditior agnis, Etcui sunt primae farcimina pinguia curae, V trubicunda nitet, plenisque intenta canistris, Nobilis & libis, & cognita bucellatis V Imea, & intortis tantum laudata corallis. Quae mihi culta placet minus, at de polline uultum N on nihil alba placet, tamen est ferùs ardor amantum, T heodocie soror hanc festis nam saepe diebus A dchoreas uocat, hic dulcem meditatur auenam. Tum canit, ut taciti stupeant ad pascua tauri. A d fontem duc Nisa boues, dum retia tendo. Quid quum sola canit frondosae ad culmina uillae? H uc ades o Amarylli, uocant Amaryllida syluae. H ac Macron mihi chare, tulit sors, aspice Nymphen, A d cliuum Pistasis adest, en intuba purgat, R asilibusque onerat calathis, & stringit anethum. N oncliuus, non fons, non longi haec littoris acta V idit ea pictos melius contexere qualos. N unc quoque fama refert, liquidum quòd in aëre rorem

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
