Latin
POMPA QUARTA
Pontano, Carmina. Vol. 1 363
Unproofread scanNot analysed yet
S ed furtim celeres oculis iactare fauillas,
I Illicet incensos errare per auia tauros.
IA Pulla.
E st inter natas foecundae prima Labullae
N omine Formellis, non hac felicius hortos
Vlla colit, nulli concedit munere fusi,
S eu ducat linum, seu mollis uellera lanae,
S erica seu digitis promittat fila magistris,
A urea seu niuea texatur bractea dextra.
F elix sorte sua, Nymphaque beatior omni.
I Ili secretis fons est nitidissimus hortis
P omonis donum, matris tutela Labullae,
M atris Hamadryadis, et amauit hanc quoque Pomon,
P omon auus Fragolae, atauus cerealis Acerrae,
V itiseraeque abauus non certa prole Casullae.
C entum habet hic neptes, centumque è stirpe nepotes F ormellis, sed chara illi, non aduena fontem, N auita non sitijt, auido quin captus amore Deserat &patriam, &fessos aetate parentes. V irginis haec nunc fida comes, thalamoque ministrat, E tforma intoleranda, &pictis alta cothurnis, Quos illi suit ex auro miniosus Aluntas. B landa tamen, facilisque, &amata ad munera comis.
Mille adsunt huic deliciae, &bona commoda ruris.
V na mihi inuidiae est cornix, cui noctua Bauli
C esserit, atque oculis Sabuloni graculus albis.
Haec &aue formosa, &hera o mihi chara salutat.
O bseruansque fores, quis, ait, nunc ostia pulsat?