Latin
PONTANI MELISEVS
Pontano, Carmina. Vol. 1 390
Unproofread scanNot analysed yet
C. H aec Meliseus, &antro se condit opaco.
E xillo latet, &cura tabescit, &annis.
F orsan &ipsa Faburne dies solabitur aegrum,
Mitescetque malum, nec tanta silentia frustra.
N uper ad extremam, foribus quae proxima, myrtum
N on expreßa quidem, tamen est uox reddita, lauri
E ste mei memores, fontemque inducite lauris
N aiades mihi cultae, &Solem arcete hyacinthis.
N uper &ad ueteres Citrios, dum tondet anethum
V xor, &ipse simul mentam, atque sisimbria purgo,
S uspirantem illum, &querula cum uoce ferentem,
I ntenti accipimus: longum ô defleta, quid umbra
N ec mihi nocte uenis, nec amica occurris imago?
H uc aures Cicerisce, uides quid coruus ab ipso