# Carmina. Vol. 1 390

Pontano, Carmina. Vol. 1, PONTANI MELISEVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/390
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/390

C. H aec Meliseus, & antro se condit opaco.
E xillo latet, & cura tabescit, & annis.
F orsan & ipsa Faburne dies solabitur aegrum,
Mitescetque malum, nec tanta silentia frustra.
N uper ad extremam, foribus quae proxima, myrtum
N on expreßa quidem, tamen est uox reddita, lauri
E ste mei memores, fontemque inducite lauris
N aiades mihi cultae, & Solem arcete hyacinthis.
N uper & ad ueteres Citrios, dum tondet anethum
V xor, & ipse simul mentam, atque sisimbria purgo,
S uspirantem illum, & querula cum uoce ferentem,
I ntenti accipimus: longum ô defleta, quid umbra
N ec mihi nocte uenis, nec amica occurris imago?
H uc aures Cicerisce, uides quid coruus ab ipso

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
