Latin
PONTANI MAEON
Pontano, Carmina. Vol. 1 394
Unproofread scanNot analysed yet
D iscedens ego terra tibi, quae Maeona seruas,
E tdesiderium, &lachrymas, meaque oscula linquo.
T e Zephyri foueant molles, te lenior aura,
Maeonis &dequafrondescit amaracus urna.
Vsque fluat liquor ille tibi, quo uulnera &ipse
S anabat, quo Naiadum comebat &ora,
F undebatque deûm ambrosiam per rura, per hortos,
A eris &medica purgabat ab arte uenenum,
Quo fuit &syluis olim tam notus, &urbi,
E tfama superauit Ocrim, iugaque alta Mathesi.
pse uale aeternum Maeon, mihi maxime Maeon. N unc agedum tenues calami, mea dulcis arundo, D ij coelo, terris umbrae, nos lenibus auris C antantesque fruamur, &ocia laeta sequamur. C ura olerum, studiumque herbarum, artesque medendi
V iuentem iuuere, expreßi &Maeona succi.
Me compressa iuuant labris labra, Phylli uenito,
I pse inter frondes, coryletaque densa latebo.
O scula me suppressa iuuant, mea Lychni maneto,
Quà platani strepit umbra, sonat leue murmur aquai.
N on me tam leuat aura Canis sitientis in aestu,
S pirat Acilla suo quàm quòd de pectore anethum.
Me risus fouet aura Philoenidis, aura cachinni,
S ordeat ut Philomela, apiumque ad septa susurri.