Latin
LECTORI
Pontano, Carmina. Vol. 1 416
Unproofread scanNot analysed yet
LECTORI HABES amice lector, praeter Vraniam, Hortos, &Bucolica, reliqua omnia Pontani carmina, unum hoc in uolumen collecta: in quod nos (ne quid ex illius car minibus deesset) inemendata etiam quaedam, necdum perfecta, ut Eridanum Sapphicosque, cum alijs à Ponta no ipso emendatis, congeßimus. Atque ea quidem opu scula non semel supprimenda esse cogitauimus: sed pla ne uidebatur impium, uenerandis tanti uiri scriptis, quem uiuum omnes meritò coluimus, audaces post obi tum manus inferre. Boni igitur consule, quisquis ea le ges: intercisi morte operis, inemendatique rationem ha beas: occurre quaeso qua decet aequitate calumnijs, rerum humanarum memor. Quum praesertim tot alia eiusdem extent opera, egregia illa quidem, atque exculta, quae pro his paucis exorare ueniam uel facilè poßint. Quod uero ad codicis fidem spectat, Pontani ex archetypis quatuordecim hos Elegorum, Lyricorumque libros ac curate transcriptos scias: plenum sanè atque integrum unumquodque opus, eoque ordine digestum, quo archetypos ipsos Pontani manu scriptos inuenimus. Reliquum est, ut enarratiunculas quasdam, quas propter rerum nouitatem inserendas necessariò duximus, leVale. gere non graueris. LOCORVM obscuriorum explanatio, autore Petro Summontio. Tempora Busuluniana. Petrus Busulunus Tarra conensis, Alfonsi regis Neapo. patrimonij procurator, &ob id ipsum plerisque odiosus. Victoria mater Pij Pont. Max. Tiste nomen puellae à Leonte adamatae, cuius domus prope fontem erat. Cermenis rupes in Mineruae promontorio. Fabae sors regia. Martinalitijs coenis regem sorte fabae, quae placentis includitur, creari, nota est nostri temporis consuetudo. Antiniana &Patulcis.