# Carmina. Vol. 1 424-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, AD FANNIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/424-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/424-2

P uella molli delicatior rosa,
Quam uernus aër parturit,
D ulcique rore Memnonis nigri parens
Rigat suaui in hortulo:
Quae mane primo roscidis cinctos folijs,
Ornat nitenteis ramulos,
V bi rubentem gemmeos scandens equos
Phoebus peragrat aethera.
T unc languidifloris breue & moriens decus
Comas reflectit lassulas.
Mox prona nudo decidit cacumine,
Honorque tam breuis perit.
S ic forma primis floret annis, indecens
Vbi senectus aduenit,
H eu languet oris aurei nitens color.
Quod ruga turpis exarat.
P erit comarum fulgor, & frontis decus,
Dentesque flauent candidi.
P ectus papillis inuenustum languidis
Sinus recondet sordidus,
Quod nunc eois lucidum gemmis nitet,
Tenuisque uestit fascia.
N ullas amantis audies moesti preces,
Duram querentis ianuam.
on sertalentis fixa cernes postibus,
Exclusi amantis muncra.
S ed sola noctes frigido cubans toro
Nulli petita conteres.
Quin hoc iuuentae floridum atque dulce uer,
Breuemque florem carpimus.
P ost lustra quinque iam senectus incipit,
Latensque surrepit modò.
Q uare meorum o aura suauis ignium
Dies agamus candidos,
N octesque diuae conteramus integras,
Quae mane lucet Hesperus.
AD PVEROS DE COLVMBA.
Cui uestrûm niueam meam columbam
D onabo ô pueri? tibi ne Iuli,
Num Coeli tibi? num tibi Nearche?
N on uobis dabimus mali cinaedi.
N on uos munere tam elegante digni.
Q uin ite illepidi atque inelegantes.
A les nam Veneris nitore gaudet:
O dit sorditiem, infacetiasque:
I nsulsos fugit, & parum uenustos.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
