Latin · Elegiac couplet
AD FANNIAM
Pontano, Carmina. Vol. 1 428
Unproofread scanNot analysed yet
Bruta quidem, &solido sorte recepta loco:
Quam pater Oceanus spumantibus abluit undis
Amplectens, medio dissociatque freto.
S int duo praeterea, quorum sublimis ab Arcto,
Imus ab opposito dicitur axe polus.
Hos circum immensi uoluatur machina mundi,
Nec tamen impositum sentiat axis onus.
D enique gignendis quaenam sint semina rebus,
Vnde suos ortus aedita quaeque trahant.
V nde pauor ceruis, rabies atque ira leonum,
Raucaque cur cornix, &bene cantet olor.
Q uid calidi fontes imbri, quid noctibus Hammon
Ferueat, &medio frigeat usque die.
Quem dederit rebus finem natura creandis,
Centauri nunquid, Scylla uel esse queant.
C ur non luna suo, sed fratris luceat igni