# Carmina. Vol. 1 428

Pontano, Carmina. Vol. 1, AD FANNIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/428
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/428

Bruta quidem, & solido sorte recepta loco:
Quam pater Oceanus spumantibus abluit undis
Amplectens, medio dissociatque freto.
S int duo praeterea, quorum sublimis ab Arcto,
Imus ab opposito dicitur axe polus.
Hos circum immensi uoluatur machina mundi,
Nec tamen impositum sentiat axis onus.
D enique gignendis quaenam sint semina rebus,
Vnde suos ortus aedita quaeque trahant.
V nde pauor ceruis, rabies atque ira leonum,
Raucaque cur cornix, & bene cantet olor.
Q uid calidi fontes imbri, quid noctibus Hammon
Ferueat, & medio frigeat usque die.
Quem dederit rebus finem natura creandis,
Centauri nunquid, Scylla uel esse queant.
C ur non luna suo, sed fratris luceat igni

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
