Latin
44
Pontano, Carmina. Vol. 1 44
Unproofread scanNot analysed yet
P allidus, ac duros affert mortalibus annos.
C lara loui facies, ac lumine sydus amico,
B issenisque annis hissena relabitur astra.
B is cererem legit messor, bis uinitor uuas,
Dum bis sex rutilus percurrit sydera Mauors,
Mauors arma serens, &tristia crimina belli.
T hymbraeas pauloante rotas Venus aurea metam
A tringit, cupidas acuens in pectore curas,
S ine diem laeto secum fert roscida uultu,
S eu noctem Hesperijs decedens suscitat undis.
H anc curru properante celer Cyllenius anteit,
I pse quidem ad causas, &linguae promptior arma.
T er denas iter assuetum Latonia nocteis,
N octeis atque dies, &mensem peruigil errat,
Dum solem rursum assequitur, nouaque astruit orsa.
O ceanum interea alternos auctura per aestus,
V isura &blando crescentia semina uultu.
S ed quanquam properare uiam iuuat, ipsa relicto
A ethere (cogit amor) per amici deuia Latmi
F urtim saxa petit, complexus inter amatos
A ttrectare suis tenerum Endymiona lacertis,
N on tamen ausa uiri mollem turbare quietem.
Sed quanquam uario fulgent quae sydera mundo,
Quaesitum est, num luce quidem Phaethontide fulgent, A n proprios natura illis indulserit ignes. Non dubium quin Luna notho splendore per auras R aptetur, minuatque sequens, fugiensque rependat