# Carmina. Vol. 1 446

Pontano, Carmina. Vol. 1, AD BACCHVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/446

Et Nar sulphureis fontibus usque calens.
H icubi me uiridi puerum sub ualle canentem
Audijt irrigui coerula Nympha loci,
Atque ait: antra puer muscosi fontis, & ista
Tecta petas: en haec quae tibi serta paro.
S imecum hoc uiridi libeat considere prato,
Tu mea cura puer, tu meus ardor eris.
H anc tibi nos dabimus, ne sis modò durus amanti,
Quam dederat nobis Delius antè lyram.
P lura locuturam subitus deterruit horror.
Immersitque suis fontibus illa caput.
L iber adest, quem maturis uindemia ramis
Cincta uocat, lateri dolia plena ferens.
H unc circum Satyri uolitant, uiridesque Napaeae,
Ebrietasque rubens, & malesanus Amor,
Ac residens pando uetulus Silenus asello:
Cui comes à dextra parte Priapus erat.
Tympana pars, alij quatiebant terga iuuenci,
Pars canit, & choreas ducit utraque manu:
E quibus haec unus lingua titubante ferebat,
Vt reor à calamis Pan Tegeaeus erat.
Primus deuictis rediens Lenaeus ab Indis,
Imposuit capiti serta nouella suo.
Primus pampinea docuit de uite liquorem
Exprimere, & puris dulcia mella fauis.
P rimus & instituit plenis conuiuia mensis,
Insolitasque mero concelebrare dapes. er te blanda Venus, per te iucunda uoluptas, Et sine te lusus, deliciaeque iacent. acche quies rerum, terror quoque Bacche gigantum,
Subsidium uictis iam propè Bacche deis.
H inc Thebas canit, & Semelen, interque canendum
Vrceus huic ansa deficiente cadit.
Quem de more humeris suspensum semper habebat,
Ille dolet sitiens, praeque pudore tacet.
R idet turba frequens, in primis ridet & ipse
Euchius: at comites indoluere senis.
ed te dum Phrygiae deterrent claßica pugnae
Ad ueteres lusus o mea Musa redis.
N unquid dura nimis tibi Martia castra uidentur,
Ocia quae semper, deliciasque colis:
S cilicet in nobis est consuetudo magistra.
Haec studia, haec artes ingeniosa facit.
Quòd si consuesces paulum sudare sub armis,
Mox tibi fidenti Martius ardor erit.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
