# Carmina. Vol. 1 45

Pontano, Carmina. Vol. 1, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/45

L uminis alternos haustus, fraternaque rursus
O ra fouens, nullos terris diffundat honores,
At procul è regione means, tum denique toto
O re uomit flammas, & luce refulget honora.
Et quanquam uarias mutat tamen una figuras,
N on unquam medio magis, aut minus emicat orbe.
Nam quum desertas amisso lumine terras
N ulla fouet, tum plena dijs coeloque ministrat,
Tum quoque praetumido suspectat sydera uultu,
Quum noua curuatos reparando colligit ignes,
S ydera dum terrasque aequata fronte tuetur,
O rbe micat medio, mox curuo sydera cornu
S uspiciens, tumido spectat mortalia uultu.
Tum nullis coelum radijs, nullo ore tuetur,
P lena ferit tremulis quum stagna liquentia flammis.
H inc superis coeloque datur quod demitur orbi,
E rgo aliena fouens inopaco lumina semper
C orpore Phoebea nusquam de lampade fulget,
C orpore non medio, non plena lucida fronte.
S ed specie tamen alterna, ni forte sub umbram
I nciderit terrae, atque hinc luce laboret adempta.
Quae quoniam uolucri fertur sub sydera lapsu,
A estiui tam saepe premens caua tergora Cancri,
N imbosum tam saepe etiam delata sub Austrum,
I ncandens tam saepe aestas, ac frigida bruma
I nstaret, sortita suum si Luna calorem,
P roxima natiuis succenderet ignibus arua, A ut longinqua neget proprium procul acta uigorem,
Vnde maris certi accessus, totidemque recessus?
Vnde & perpetuo manantia flumina cursu?
A ut alimenta trahant gignentia? quae pater ipse
P rospiciens, lunam obscura ferrugine tinxit,
Coeruleos moderantem aestus, liquentiaque arua.
Quinetiam licet atra genas, & opaca per ora
Pallor eat, tamen interior qua cogitur orbis,
D ensa situ magis, & scabra rubigine sordet.
E rgo & quum Solem aduersum se agit undique, & ipsum
I mpleuit radians Phoebei luminis orbem,
Q ua squalet parte, atque horret caligine, densas
O bducit maculas, & se sua reddit imago.
A erea qualis ubi clypei fulgentis ab ipso
S ole repercussa est, aurato fluctuat orbe,
C lara aciem flammis, & luce corusca decora.
V erum si qua tamen nitido super aere resedit
S cabra situ, turpisque atra rubigine labes,
S tat maculis obducta aciem, stat squalida uultum,
N on Phoebi radijs, non ulli peruia flammae.
Praeterea cur sola acies immota deorum
C ernitur? obtutuque haeret defixa sub ipso?
Quum tot, & illa quidem sidentia signa, micanti
S cintillent radio, tremulusque internatet ardor?

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
