Latin
AD CINNAMAM
Pontano, Carmina. Vol. 1 451
Unproofread scanNot analysed yet
AD CINNAMAM. Quum me cogit amor quicquam maledicere de te, Dispeream, si non Cinnama discrucior: D iscrucior: uerum tanto succendor amore, Vt peream, si non quae uelit ira loquor. cena tamen praesto est: nam uix dum lingua locuta est, Quum mihi fit subitò flebile cordolium. P oenitet &charam dictis laesisse puellam, Ac misero in lacrymas uertitur ira mihi. DE SVAVITATE AMORIS. landitijs amor est, &succo mollior omni, Melle quoque est dulci dulcior ac melior. H oc condimento coelestis mensa deorum Vescitur, idcirco gratior ambrosia est. Nanque ubi non amor est, ubi non miscentur amoris Suauia, nil lauti, nilque lepôris inest. aec iuuenes cantent, quibus est Cytherea benigna: Nam mihifelle malo tristior &grauior. AD CINNAMAM IRATE. auxillum quòd amas me Cinnama, num bene uelle Plus tibi quamque oculis credis inepta meis? Non amo te, fateor (quid enim simulare necesse est?) Si mihi nec bene uis, nec bene uelle cupis. AD CINNAMAM DE eius inclementia. Ecquem lacrymulis impones Cinnama modum? Quando mi misero requiem dabis improba? uides gnibus exuri me, nec tu proijcis aquam. C rudelis quae nec tuo amanti porrigis opem, E tneatantillum miseret te perfida mei. O ego non felix, qui tam crudeliter amo, N ullaque me redamat, sed contra mi malè cupit. AD CINNAMAM BLANDE. Dà mihi basiolum mea C innama, quale furenti Ante hac nulla uiro foemina surripuit. C umque meis pariter coniunge labella labellis, Pro serpente mihi sit uaga lingua duplex. Morsibus in blandis desit dens, murmura desint, Exclususque uaga spiritus ex anima. L asciuum satis est quod mollis Francia libat, Verum hoc aureolum est Cinnama basiolum.