# Carmina. Vol. 1 452

Pontano, Carmina. Vol. 1, AD SEIPSVM EXHORTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/452

AD SEIPSVM EXHORTA tio ad nouos amores. Quingentas solitus quum sis adamare puellas, Nunc ab amore tuo quid Iouianc uacas A n quia difficilem sese tibi Fannia praebet: Et rigidos mores forma superbafacit? Quum tot sint faciles, sit copia mollis amorum, Quaere aliquam tibi quae sponte placere uelit, Quae tibi se dedat, cui sis & charus ocellus, Cui dicas, iam iam Fannia nulla mihi est. psa tibi dicat, mea lux, mea uita, meus flos, Liliolumque meum, basiolumque meum: C harior & gemmis, & charo charior auro, Tu rosa, tu uiolae, tu mihi leuis onyx. Deliciae, cultusque meus, mea gaudia solus, Corque meum, & prae te nil iuuat esse megum. Et quingenta simul capiat tunc basia raptim, Et sine mente oculos uoluat agatque suos. A c linguam querulo quum suxerit ore trementem, Exanimis collo pendeat ipsa tuo. unc dices, amor est succo iucundior omni, Dulcior & melle est, suauior ambrosia est, ec tibi quingentas fuerit sat amasse puellas. Nil numerus certe, nil in amore ualet. AD THALIAM. Sexcentas age basiationes, Da nostro mea compatri Thalia. Quem nos plus oculis amamus unum. N anque est dulcior Attico liquore, E tquem Sicaniae tulere cannae, Acnostris propè charior medullis: Quando non alius sodalis unquam D ilexit magis unicum sodalem, Quàm nos ipse amat, atque amamus ipsum. S i non sunt satis hae osculationes, IOAN. IOV. ac sint mille ducenties ducentae. AD ANTONIVM PANORMITAM. Antoni decus elegantiarum, Atque idem pater omnium lepôrum, V nus te rogat è tuis amicis, C ras ad se uenias, ferasque tecum Quantumcunque potes facetiarum, E t quicquid fuerit domi iocorum: Nam tantum sibi risus apparauit, Quantum Democrito diebus octo, P rofundisatis & super fuisset. Quod tecum patulo cupit palato P erridere suapte risione, C ondita leuitate ineptijsque.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
