Latin
AD PERILLAM PVELLAM
Pontano, Carmina. Vol. 1 457
Unproofread scanNot analysed yet
Non sunt carmina, sed cacationes,
Quae se scribere iactat Vtricellus.
E st merdosius omnibus latrinis,
Quod se scribere iactat Vtricellus.
O btura miserum Camoena nasum,
Nete carmina tam cacata laedant.
O merdosa poëmata, ô quid unquam
E rit uel fuit his magis cacatum:
Quamprimum medicos mei sodales
A d me ducite: nam maligna febris
Dudum me tenet, ut dij deaeque
I sti dent mala multa, qui nec unquam
S cribit carmina, sed cacationes.
DE IMPROBITATE puellae suae.
Irata est quotiens mihi puella,
Tristis me uocat aridum poëtam,
E tlassum minima fututione,
I ndoctum Veneris, malique penis.