# Carmina. Vol. 1 460

Pontano, Carmina. Vol. 1, IVLIO FORTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/460
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/460

Tu quater hoc ipso puluere sparge caput.
C yzicea mox tinge & aqua: quater amne fluenti
Dilue, ut extincto cedat amore calor.
Dic Lethe bona uerba, precare obliuia Lethen,
Lethaeo mersas tingat ut amne faces.
F allor? an incipiunt tristes discedere curae?
Pacatoque uenit mollior aura salo?
I n portum mea uecta ratis, retinacula cessant.
Libertas portu tutior ipsa mihi est.
L ibertas cui cedit Amor, cui mater amorum,
Ascraeas inter maxima uirgo deas.
am tandem ad Musas, antiquaque sacra reuertor, Et uatem accipiunt templa operata suum. ieriae aßistunt aures mihi grata canenti,
Et plaudunt numeris Aonis antra nouis.
S ed mihi nec sine te dulces Theodore Camoenae,
Castaliusque iuuat nec mea labra liquor.
Et tua
II.
E ttua iam pridem cinxerunt tempora Musae,
Insignemque hederae circuiere comam.
C ommunes igitur Musae, communia nobis
Sunt studia, atque eadem fata duobus eunt.
Me quondam patriae casus nil triste timentem,
Cogit longinquas ire repente uias.
astra peto, tenerisque uirum confessus ab annis
Tyrrhenas didici sub loue ferre niues.
Mox ubi composito redierunt ocia bello,
Et repetit patrios Martia turba lares,
E xcepit Rhodio quondam fundata colone
Parthenope studijs semper amata meis.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
