Latin
48
Pontano, Carmina. Vol. 1 48-2
Unproofread scanNot analysed yet
nter quos tenerum niueo candore iuuencum V rit amor, nunc ille notos, atque aëra captans, H eu malè dilectos queritur desertus amores, N unc moeret uiridi infelix proiectus in herba, I nterdum ingenti frondosa per auia saltu P roripitur, sequiturque inuentam fortis amicam I am uictor, mox uictus &exsbes: hinc latet antro A bditus, &miseras rumpunt spelaea querelas. psa autem media diuorum in parte resedit A utumnus, paribus, qua tempora diuidit, horis. V irginis hinc facie insignis flauoque capillo Mercurius, geminae nectunt talaria plantae. I pse puer laetus studio, &puerilibus annis. AC tandem rapidis uelox Latonia bigis, A lba genas, niueaeque nitens in uellere lanae, C andida subrutilis redimita monilia cancris. Ergo ubi conuenere, animisque opibusque parati, Quales iußi aderant, intentique agmine longo E xpectant signum, atque alacres praecepta capessunt. Tum genitor solio placidus sic coepit ab alto. Cuncta equidem, o superi, placuit quaecunque creaui, ic uolui, nec nos unquam fecisse pigebit. A utorem illa suum referunt, nec defuit illis I pse opifex: operi decor &praestantia iuncta est. E st rebus sua cuique fides, est &locus: ignem, Et terras ieci primordia, quae tamen inter A eris immensos campos, Neptunniaque arua, Quo sibi perpetui constaret machina mundi, C ongeßi, mundumque aequa compage ligaui N exibus alternis, &amico singula uinclo. V os autem coeli meliore in parte locaui, A etheriumque dedi insonteis habitare recessum. Nam quanquam geniti, &coeptis mortalibus orti, N ascendique uices, &iam reuocabilis ordo O bsistunt: at nostra illis pollentior est uis, Non rerum causis, non ulli obnoxia fato. N unc igitur quae certa manet sententia menti, A ccipite, &quae sit reliquis mihi cura creandis. A bsoluenda quidem mundi inferioris imago, Quando etiam generis rerum tria semina restant, N ec manibus tractare deum mortalia fas est. Quare agite &celeres quamprimum ascendite currus,