# Carmina. Vol. 1 496-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, VXOREM ALLOQVITVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/496-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/496-2

Hac sibi permißi conditione tori.
N on est quòd doleas, mutata pudore uoluptas
In partem ceßit chara puella tuam.
V tere sorte tua, neu te tibi subtraheflendo,
Gaudia neu tristi perdere mente uelis.
Quid resides annos iuuet exegisse? iuuentae
Munera cur nullo colligis ipsa sinu?
E tfructum flos iste dabit: tu gaudia carpe
Quae coniunx, quae te carpere iußit amor.
H ic pudor atque Venus thalamo iunguntur in uno.
Haec sunt legitimi uincula honosque tori.
t Venerem saluo potes exercere pudore,
Et pudor agrestem praeterijsse notam.
Quae nisi rusticitas, lusus fugisse iugales?
Quaerit Hymen lusus, gaudia lectus amat.
Rusticitas inimica toris, malè grata maritis.
Comparat haec lites: pacis amicus amor.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
