Latin
ANIMVM SVVM ALLOQVITVR
Pontano, Carmina. Vol. 1 504-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANIMVM SVVM ALLOQVITVR. eus ibis, sine me tamen ibis, quo duce quaeso O anime? anne amor est qui tibi monstrat iter? cilicet ille uiae tibi duxque comesque futurus, Et dominae tecum commodus hospes erit. felix, felixque redi, felicior hospes. O utinam qui te, nos quoque ferret amor. Me miserum, quanti montes, &flumina quanta Amplexus prohibent chara Ariadna tuos? Quid tecum Arne mihi, quid cum Rhenoque Padoque, Aut quid cum telis Mars uiolente tuis: pereant ensesque feri, galeaeque minaces: Pax ades, &uincto praelia Marte uacent. P ace coronati ludunt ad pocula amantes, Inter &insanos uina ministrat amor. Atque aliquis memor absentis conuiua puellae Cantat: dumque canit, ebria turba fauet, S ollicitaque choros planta implicat: adsonat udis Tibia, &aurato pectine pulsa chelys. P ace Ceres Bacchusque uigent: tum uinitor uuas, Tum messor spicas, grataque poma legunt. Aßidet his coniunx, posito quae sedula fuso Optatasque dapes, uinaque inempta ferat, E tnunc ueloci messem diuentilat aura, Impleat ut spolijs horrea triticeis. t nunc calcatis spumantia praela racemis Diluit, ac multo decoquit igne merum. N unc legit arbuteos foetus, &olentia poma, Quae ferat in calatho filia parua domum. E tnunc selectis matura cydonia ramis Decutit, &filo deligat inde breui. esta dies redit, ornata cum coniuge coniunx Prodit, &agresti dat sua uota deo. rimitias, mollemque hoedum cum pinguibus agnis, Quaeque tegant sacras plurima serta fores. I nde domum laeto comitatur fistula cantu, Splendet ubi apposito mensa benigna mero. I psa uiro coniunx, uxorique ipse ministrat, Et plaudit dominis sedula turba suis.