# Carmina. Vol. 1 504-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, ANIMVM SVVM ALLOQVITVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/504-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/504-2

ANIMVM SVVM ALLOQVITVR. eus ibis, sine me tamen ibis, quo duce quaeso O anime? anne amor est qui tibi monstrat iter? cilicet ille uiae tibi duxque comesque futurus, Et dominae tecum commodus hospes erit. felix, felixque redi, felicior hospes. O utinam qui te, nos quoque ferret amor. Me miserum, quanti montes, & flumina quanta Amplexus prohibent chara Ariadna tuos? Quid tecum Arne mihi, quid cum Rhenoque Padoque, Aut quid cum telis Mars uiolente tuis: pereant ensesque feri, galeaeque minaces: Pax ades, & uincto praelia Marte uacent. P ace coronati ludunt ad pocula amantes, Inter & insanos uina ministrat amor. Atque aliquis memor absentis conuiua puellae Cantat: dumque canit, ebria turba fauet, S ollicitaque choros planta implicat: adsonat udis Tibia, & aurato pectine pulsa chelys. P ace Ceres Bacchusque uigent: tum uinitor uuas, Tum messor spicas, grataque poma legunt. Aßidet his coniunx, posito quae sedula fuso Optatasque dapes, uinaque inempta ferat, E tnunc ueloci messem diuentilat aura, Impleat ut spolijs horrea triticeis. t nunc calcatis spumantia praela racemis Diluit, ac multo decoquit igne merum. N unc legit arbuteos foetus, & olentia poma, Quae ferat in calatho filia parua domum. E tnunc selectis matura cydonia ramis Decutit, & filo deligat inde breui. esta dies redit, ornata cum coniuge coniunx Prodit, & agresti dat sua uota deo. rimitias, mollemque hoedum cum pinguibus agnis, Quaeque tegant sacras plurima serta fores. I nde domum laeto comitatur fistula cantu, Splendet ubi apposito mensa benigna mero. I psa uiro coniunx, uxorique ipse ministrat, Et plaudit dominis sedula turba suis.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
