# Carmina. Vol. 1 505

Pontano, Carmina. Vol. 1, ANIMVM SVVM ALLOQVITVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/505
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/505

ina diem celebrant, uino somnusque Venusque It comes, & Veneri gaudia nota suae. O qui me Boreas, o qui diuus ue, deus ue In gremio sistat pulchra Ariadna tuo. acche ueni memor ipse tuae, sed contine ab ista, Meque feras curru Bacche benigne leui. pse tuas referam laudes: tu gaudia moestis, Tu requies fesso es, te sine dulce nihil. pse seram uites, ulmo quas rite maritem, Ipse traham lenta sarcula dura manu. A c circa leuibus uinclis intenta puella Subliget intortis brachia uiminibus. Non tamen ut falcemue manu, rastrosue lacertis Incutiat: fortis sit labor iste uiri. T unc iuuet inter opus raptimque, interque laborem Oscula de roseis grata tulisse labris. Tum sparsos libet ad frontem componere crines, Turbatasque manu restituisse comas. F elices Arabum gentes, quibus uxor in armis Astat, & audaci strenua fertur equo. I lla sudes, hastamque uiro, iaculumque ministrat, Adiuuat, & nulli non fauet ipsa loco. C ommunisque utrique labor, fortunaque belli, Atque idem casus, uitaque, morsque manent. O mihi si coniunx, ô si galeamque, sudemque Ipsa geras, forti quàm lubet esse mihi. C astra placent, date tela mihi, perque arma tubasque Iam iuuat audaces conseruisse manus. Dum lateri meus ignis adest, non ipse uerebor Solus in aduersos corpora ferre globos: Solus

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
