# Carmina. Vol. 1 512-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, ANIMVM SVVM ALLOQVITVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/512-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/512-2

Sit procul, ô procul, ô blanda procaxque mihi
Non quales ageret didicit numerosa choreas,
Sed quos exigeret Laodomia colos.
Dum trahit ante rotas deuictas Scipio genteis,
Et peragit magnos libera Roma iocos,
Matronae iuuenesque simul per compita saltant,
Concinit & uarios tibia Lyda sonos.
Romanos inquit numeros inflare memento
Aemilia, & nostros aduena tange modos.
Non omneis igitur numeros, non quasque choreas
Quae proba, nec quaeuis carmina nosse cupit.
A usam uix memorant tectis Argian auitis
Prodisse, & raras urbis adisse domos.
Quae casta est, thalamo gaudet laribusque paternis: Turba nocet, turbae crimina ubique placent. E storis quoque lex, est & sua cura capillo, Quam tenuisse decet, praeterijsse nefas.
E uadne hoc placuit, placuitque hoc Martia cultu.
Ornatus tamen est neutra secuta nouos.
Ante Helenam nullae crines emere puellae.
Troia docet quantum non sua forma nocet.
N ecfaciem, nec colla prius, nec pectora norant
Pingere, nec fuco consuluisse genis.
rimae Sirenes cultus docuere negatos:
Est noua sed crimen poena secuta nouum.
Quid tibi praecipiam molles uitare fenestras?
Ad culpas aditum laxa fenestra facit.
L ibera mens, captiua tamen sint lumina, quando
Hanc animo inuenit saeua libido uiam.
C ogite, fallaces, animus ne peccet, ocellos:
Cogite, libertas ne peritura cadat.
ellite materiam, primasque extinguite flammas. Vincite, uincentes palma decusque manent. H aec tibi nunc coniunx, non ut moneamue, rogem ue, Sed studium absenti noris ut esse domus. erge, & consortem natis nunc exige curam. Est labor, at merces magna parata tibi.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
