Latin
ACCVSATVR NIMIVS
Pontano, Carmina. Vol. 1 519
Unproofread scanNot analysed yet
enserunt teneris squamas horrescere plantis, Ossa quoque in spinas ire coacta nouas. Qui fuerant ungues alium traxere rigorem: Pro digitis pinnas, pro cute tergus habent. Mens quoque mutata est, nec se uelut antè puellas, Sed uasti credunt aequoris esse feras. Atque ita se in fluctus, inque aequora proxima mittunt Pube tenus pisces, caetera ut antè manent. cilicet ut ueteris sit nota infamia culpae, Exemplum &timeat quaeque puella sibi. ela pudicitiae moneo uitate puellae, Contentae proprijs simplicibusque bonis. L uxuries infensa deae est, infensa decoris Cura noui: nil est simplicitate prius. H aec placet: haud ulla est quaesitae gratia formae. Quae studio peccas, simplicitate places. N ulla est ornandi, nulla est, mihi crede, parandi Gloria: naturae est forma, nec artis opus.