Latin
LAETATVR IN VILLA SVA
Pontano, Carmina. Vol. 1 525
Unproofread scanNot analysed yet
unc felix hominum coetus, tunc nectaris amnes, Et fontes lactis, robora mellis erant. C oelitibus simul immisti iuuenesque senesque Prandebant: uini non tamen usus erat. nà amor atque pudor, unà accumbebat honestas, Et venus, &probitas, formaque iuncta simul. H aec hominum sors dulcis erat, sors laeta deorum: Haec bona praestabat tunc habitatus ager. rima erebo egressa est falso custode cupido: Illa fuit nostri prima ruina mali. lla rudeis animos curis infecit habendi, In scelus &pronas iußit habere manus. H inc leuis ambitio Phlegethonte emersit ab imo, Liuorque exanguis, peruigilesque doli. um terras, coetusque hominum, moresque nefandos. Numina, &infamem deseruere locum. S ola Venus teneri pastoris imagine capta Et coelo terras praetulit, &puerum. ec ruri contenta nouas migrauit in urbes. Illa dies miseris urbibus atra fuit. Nos ab nos urbes coniunx procul esse iubemus. Rura placent: luxus desidiose uale. S implicitas nos prisca iuuet, nos parca supellex, Et facilis uictus, &sine sorde toga.