# Carmina. Vol. 1 525

Pontano, Carmina. Vol. 1, LAETATVR IN VILLA SVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/525
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/525

unc felix hominum coetus, tunc nectaris amnes, Et fontes lactis, robora mellis erant. C oelitibus simul immisti iuuenesque senesque Prandebant: uini non tamen usus erat. nà amor atque pudor, unà accumbebat honestas, Et venus, & probitas, formaque iuncta simul. H aec hominum sors dulcis erat, sors laeta deorum: Haec bona praestabat tunc habitatus ager. rima erebo egressa est falso custode cupido: Illa fuit nostri prima ruina mali. lla rudeis animos curis infecit habendi, In scelus & pronas iußit habere manus. H inc leuis ambitio Phlegethonte emersit ab imo, Liuorque exanguis, peruigilesque doli. um terras, coetusque hominum, moresque nefandos. Numina, & infamem deseruere locum. S ola Venus teneri pastoris imagine capta Et coelo terras praetulit, & puerum. ec ruri contenta nouas migrauit in urbes. Illa dies miseris urbibus atra fuit. Nos ab nos urbes coniunx procul esse iubemus. Rura placent: luxus desidiose uale. S implicitas nos prisca iuuet, nos parca supellex, Et facilis uictus, & sine sorde toga.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
