Latin
RVSTICVM ALLOQVITVR
Pontano, Carmina. Vol. 1 529
Unproofread scanNot analysed yet
Quae tum deliciae? quae murmura? quis furit ardor? Post rixas, post tot praelia quanta quies? isit ut exanimes uidit Cytherea, repensque Currit in amplexus pulcher Adoni tuos. N ullaque quae uos Nympha uidet non inuidet, aut non Querit amatorem protinus illa suum. lla dies inter Charitesque, interque Napaeas, Illa dies Nymphis iure beata fuit. lla etiam puero ut placeat Cytherea retexit Molle latus, retegis mollis Adoni tuum. ecurae in tenero iacuistis gramine Nymphae, Egistisque uices, dedecuitque nihil. D ulcidiae paulatim uterus crescebat, &aegram Vexabat geminus uentre grauante puerAffer opem &genitor natis, &amator amanti, Clamat: fert genitor, fert &amator opem. orte aberat Lucina domo: Cyllenius aulam Ingressus, furtum fur deus ipse parat. nguentum è thalamo magnae Iunonis ad usum Seruatum, artifici surripit ille manu. ngit &hoc uterum diuae: cessere dolores: Illa parit geminos: tum dea mater ait. I psa leuata labore uocem uos iure Lepôres, Nominis haec uestri non mihi causa leuis. V os eritis curis requies, uos mite leuamen, Sollicitisque animis diminuetis onus. H aec genitrix sic orsa Venus, sic mater amorum, Puniceasque sinu spirat, &ore rosas: Mecum eritis quocunque loco, quocunque recessu O pueri, ut nostri pars bene digna chori. N ec uobis sine dulce aliquid: mihi ubique Lepôrum Iuncta cohors, mihi sit iunctus uterque comes. H oc mater merita est, tenerae hoc meruere sorores, Inuentaque lyra nobilis ipse pater. D ixitque, excepitque sinu dea laeta beato, Ambrosium &roseo stillat ab ore decus. mbrosiae hausere auramque, Idaliumque liquorem