# Carmina. Vol. 1 540

Pontano, Carmina. Vol. 1, NAENIA VNDECIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/540
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/540

E nassum tibi certus amans: uix ille, repente
Virgo mouet niueos ad loca nota pedes,
A cnudata sinum, ceruici innexa pependit:
Ora, oculos, pectus, cordaque iunxit amor.
O sculaque & iunxit, suspiria & intima iunxit,
Mistus & ex uno spiritus ore coit.
I ncaluit tunc umbra nouo succensa calore,
Mox gratum repetit altera & alter opus.
L udite felices umbrae, quibus una uoluptas
Viuitur, atque unus pectora iungit amor.
N unc age quae myrteta colis mihi consita Nymphe,
Quaeque tenes hortos Antiniana meos,
P auca meae, nam pauca seni Cytherea ministrat:

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
