Latin
EPITHALAMIVM IN
Pontano, Carmina. Vol. 1 554
Unproofread scanNot analysed yet
Clamat, iò munus hoc Hymenaee tuum est.
Munus &hoc Hymenaee tuum est: age candida carmen
Nunc itera, atque sales Antiniana tuos.
T edomini, te cura &agri, studiumque puellae,
Te moueant thalami iura, &amicus Hymen.
N e saeui generose, tua est sine lite puella:
Illa tibi placido est tota fouenda sinu.
Ne ue nega formosa uiro quod dulce rogarit.
Ipse quidem dulci dulcia mente petet.
it pax, sed sine lite tamen sint murmura: uterque pacem amet, &pacis murmura uterque sonet.
Ne pugni mihi chare: nihil pugnare necesse est:
Concedet blandis uicta puella iocis.
Neue uiro mihi chara tuo uestita repugna:
Vestis obest rixae, rixa terenda ioco est.
L udite: sed medio in lusu pax saeuiat, ut pax Rixa sit, ut rixae pax eat ipsa comes. am ludunt, geminata sonant iam murmura: postes
Claudite, adesto tuis sancte Hymenaee focis.
Vos nuptae quibus est coniunx suus ite, parate
Gaudia uestra uiris, &sua dona toris.
Vos quoque uirgineus chorus, innuptaeque puellae
Omina felici dicite fausta die.
Atque animo optatas iam iam praesumite taedas:
Nanque sua &uobis gaudia seruat Hymen.
FINIS.
IOAN* IOVIANI