# Carmina. Vol. 1 554

Pontano, Carmina. Vol. 1, EPITHALAMIVM IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/554
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/554

Clamat, iò munus hoc Hymenaee tuum est.
Munus & hoc Hymenaee tuum est: age candida carmen
Nunc itera, atque sales Antiniana tuos.
T edomini, te cura & agri, studiumque puellae,
Te moueant thalami iura, & amicus Hymen.
N e saeui generose, tua est sine lite puella:
Illa tibi placido est tota fouenda sinu.
Ne ue nega formosa uiro quod dulce rogarit.
Ipse quidem dulci dulcia mente petet.
it pax, sed sine lite tamen sint murmura: uterque pacem amet, & pacis murmura uterque sonet.
Ne pugni mihi chare: nihil pugnare necesse est:
Concedet blandis uicta puella iocis.
Neue uiro mihi chara tuo uestita repugna:
Vestis obest rixae, rixa terenda ioco est.
L udite: sed medio in lusu pax saeuiat, ut pax Rixa sit, ut rixae pax eat ipsa comes. am ludunt, geminata sonant iam murmura: postes
Claudite, adesto tuis sancte Hymenaee focis.
Vos nuptae quibus est coniunx suus ite, parate
Gaudia uestra uiris, & sua dona toris.
Vos quoque uirgineus chorus, innuptaeque puellae
Omina felici dicite fausta die.
Atque animo optatas iam iam praesumite taedas:
Nanque sua & uobis gaudia seruat Hymen.
FINIS.
IOAN* IOVIANI

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
