# Carmina. Vol. 1 560

Pontano, Carmina. Vol. 1, TVMVLVS CICELLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/560
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/560

R edde meos mihi, redde meos, redde improbe amo(res. Quî iuuat è lacrymis immaduisse meis? mmadeas, maduisse iuuet, si non mea flendo Lumina siccatas deficiunt lacrymas. S ed lacrymas tibi habe, nec enim queror, accipe odo (res, Accipe cum fletu muncra mista suo. nguenta, atque rosam, & cosium properate puellae, Et uiolam, & cunctas spargite ueris opes: pargite opes Arabum, lacrymas ego, tu lapis illas Ebibe, & in rorem lumina abite nouum. Rore nouo madeat tellus, quae contegit ossa Ossa pios manes, numen & ossa meum. At tu perpetua laurus quae fronde uirescis, Tu myrtus, de qua Myrtila nomen habet, F undite odoratos flores, syluamque perennem Ad tumulum, lacrymis crescite & usque meis,

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
