Latin
CTVMVLVS LEONTIS TOMACEL
Pontano, Carmina. Vol. 1 563-2
Unproofread scanNot analysed yet
TVMVLVS FRANCISCI PVDE rici, ex nobilitate Neapolitana. Quis sibi, quis tumulum uiuus parat? an ne sepulchro, Mortem dum metuit, dum cita fata, cauet? F ranciscus tumulum statuit Pudericus, &ipsis Consulit exequijs, &sibi busta parat. N ec mortem timet, aut mortis mala, sed quòd honoDeberi hunc cineri, funeribusque putat. (rem am mortem uitae precium, finemque laborum Iudicat, &uitae posterioris iter. unt testes uitae tumuli, finemque fatentur Esse quidem alterius, principium alterius. N unc urbem colit &Musas: post dona sepulchri Elysiumque colet, Pieriasque domos. TVMVLVS MARVLLI POEtae. Pontanus ipse loquitur. H oc uacuum tibi Pierides statuere sepulchrum Et Graia &Latia clare Marulle lyra. I pse etenim Aonia in sylua, atque Heliconis in antris Laetus agens, illic ocia grata teris. I llic formosae ludunt ad plectra puellae, Et tecum ad choreas carmina lecta canunt. ttibi responsant syluae, Peneiaque antra,