# Carmina. Vol. 1 563-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, CTVMVLVS LEONTIS TOMACEL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/563-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/563-2

TVMVLVS FRANCISCI PVDE rici, ex nobilitate Neapolitana. Quis sibi, quis tumulum uiuus parat? an ne sepulchro, Mortem dum metuit, dum cita fata, cauet? F ranciscus tumulum statuit Pudericus, & ipsis Consulit exequijs, & sibi busta parat. N ec mortem timet, aut mortis mala, sed quòd honoDeberi hunc cineri, funeribusque putat. (rem am mortem uitae precium, finemque laborum Iudicat, & uitae posterioris iter. unt testes uitae tumuli, finemque fatentur Esse quidem alterius, principium alterius. N unc urbem colit & Musas: post dona sepulchri Elysiumque colet, Pieriasque domos. TVMVLVS MARVLLI POEtae. Pontanus ipse loquitur. H oc uacuum tibi Pierides statuere sepulchrum Et Graia & Latia clare Marulle lyra. I pse etenim Aonia in sylua, atque Heliconis in antris Laetus agens, illic ocia grata teris. I llic formosae ludunt ad plectra puellae, Et tecum ad choreas carmina lecta canunt. ttibi responsant syluae, Peneiaque antra,

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
