Latin
TVMVLVS LAVRENTII
Pontano, Carmina. Vol. 1 569
Unproofread scanNot analysed yet
TVMVLVS LAVRENTII Miniati, nobilis Astrologi. Quid numeras Miniate? nihil numerare necesse est, Sydera sub pedibus qui modò cuncta uides. C uncta suos agere anfractus, seque ordine summo Cogere, &errores rite subire suos. Ne numera Miniate: quies tibi parta: quiete Vtere, &humanis exue te studijs. I psa quies deus est: deus est &uita bonumque, Vita bonumque simul: utere utroque simul. E xutusque hominum curis, rebusque molestis Laurenti aeterno rite fruare bono. Nos memores ueteris studij, socijque laboris, Haec tibi pro sanctae munere amicitiae. TVMVLVS FVSCAE MATROnae. Laudatur à castitate. entum Fusca procos habuit, nec casta cubile Polluit, aut sancti iura uerenda tori. C entum Fusca procos risit, coluitque maritum. O raram in longa posteritate fidem: H oc uirtutis opus, dura inter &aspera sese Erigere, &forteis exeruisse manus. V iuit Fusca igitur celebris post fata, fidemque Testantur nullo marmora uicta situ. TVMVLVS FVLCI FERRARIENsis, Musici maximè celebris. B istonis anne senis sonat hic lyra? Bistonis an ne Quae traxit syluas horridaque antra chelys? At neque Bistonij senis est lyra, sed lyra Fulci, Quae mulsit iuuenum pectora, quaeque senum. A ssonuit cui Peneo persaepe relicto Delius, &carmen flebile iunxit amans.