Latin
TVMVLVS ERRICI PVDE
Pontano, Carmina. Vol. 1 571-2
Unproofread scanNot analysed yet
TVMVLVS ERRICI PVDE rici, Equitis Neapolitani. Quid satis huic hospes cineri feliciter optes, Cui fuit ex omni parte probata fides? C ognatis patriaeque bonus: uir commodus agris, Vtilis &bellis, parque domi atque foris. D etractum Errico nihil est sub iudice morum, Quo merito iactat se Puderica domus. D ic igitur pia uerba: simul cum thure sacerdos Da nardum: huic tumulo dicere non sat Aue est. TVMVLVS FORTVNATI. Ipse in tumulo loquitur. Non amplae mihi diuitiae, non regna fuere, Sed modicus census, sed sine labe toga. N ec mihi regales epulae, sed uictus honestus, Mensaque communis, resque modesta domi. C ultus ager, sine lite domus, sine sorde supellex Parca quidem coniunx, sed sine prole fuit. H inc fortunato nomen fecere, quòd essem Contentus modicis, simplicibusque bonis. orte sua laetus quisquis fuit, ille beati Fert nomen: felix, nomen inane puto. TVMVLVS ANGELI GENTIcori, iuuenis bene eruditi. Nec Musis non charus eras: tibi carmina Musae Aoniae &dederant fila mouere lyrae, Et dederant linguae cultum, &praecepta loquendi Genticore, atque artes posse docere bonas: N ec tibi non aderant Charites, non fautor Apollo Angele, eras docti pars uel honesta chori. S ed tibi nil Musae comites, nil fautor Apollo Profuit, aut Charitum quae tibi iuncta cohors. mnia mors superat: fatum secum omnia claudit. Non tamen hoc nostras finit amicitias. TVMVLVS IAOMOTI, FORTISSI mi iuuenis ac formosißimi. Dum ruit incautus stratum Iaomotus in hostem Occubat, &uicti uictor ab ense cadit. E xtinctum fleuere duces, tristesque manipli, Castraque magnanimi funere moesta uiri. I ndulsit iuueni lacrymas rex mitis, &illum Ornauit moestis funeris exequijs. Mouit amans fletum uirgo, mouere puellae, Forma quidem lacrymis digna erat illa nouis. E latus misero est urbis moerore: tulitque Hanc laudem, quòd non liquerit ipse patrem.