# Carmina. Vol. 1 580

Pontano, Carmina. Vol. 1, TVMVLVS EVMOLPAE SERVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/580
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/580

TVMVLVS EVMOLPAE SERVAE. Viator & Genius colloquuntur. H os loculos, hos & tumulos, haec iura sepulchri Ecquis habet Lemurum? num Genius quis habet? I psa fides habet, & casti reuerentia lecti: Hic atque hic Genius mutua iura tenet. E ic requies huic sit tumulo, quaenam umbra quiescit In loculis? cineres cuius & urna tegit? armatis hic Eumolpa iacet, quae nupta marito Eripitur, Siculo captaque seruit hero. C uius dum fugit amplexus, renuitque cubile, Praeceps de summa se iacit ausa domo. L abentem simul excipimus, positamque pheretro Condimus, & castis assumus hinc loculis. Hos Eumolpa tibi flores, haec serta dicamus: Famaque sit cineri semper amica tuo. Vos quoque felices Genij celebrate iacentem, Et facti memorem reddite notitiam. DRYASTIDIS NYMPHAE QVE. rela à rusticis caesae. Viator loquitur. Quaenam illa est igni è medio flammisque querela: Qui gemitus? miserae uirginis anne sonus? irginis ah miserae uox illa est: sic tibi uirgo Sit requies, gemitus causa nec ulla tui. D icage quaenam ipsa es, tantae quae causa querelae? Curtantus medio surgit ab igne dolor? Rustica sum nemoris generosi Nympha Dryastis, Felix glande, ferax umbrae, & opaca comis. I nter Hamadryadas regnabam prima sorores, Primus honor mensae, gloria prima chori. I nuidiae fuimus: Fauni mea regna bicornes Inuadunt, Fauni prodigiosa cohors. A grestumque manus armant: mea caeditur ilex, Atque acer, atque abies, denique caedor ego. mmittuntque ignes: uror uenerabile numen. Dum loquor, heu miserae uiscera adusta crepant. Et ferro mecum, saeuis mecum ignibus actum est. Hinc lacrymae & gemitus, inde querela uenit. Qui Croesi extinxit flammas uiolentior imber, Ille idem extinguat moesta Dryasti tuas. E ttibi succurrant Hyades pluuialibus astris, Nimbosusque suas funditet Auster aquas.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
