# Carmina. Vol. 1 582

Pontano, Carmina. Vol. 1, TVMVLVS IESELMINAE PVELLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/582
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/582

TVMVLVS IESELMINAE PVELLAE, in florem uersae. Genius loquitur. arce hospes uiolis, manes nec laede sepultos, Si nescis, flores hi quoque numen habent. Qui uiolae nunc sunt, fuit olim culta puella, Vota parum felix soluere quae nequijt. ouerat amplexus primos, atque oscula prima, Et primos flores haec Hymenaee tibi. on passa est Lachesis: miseri posuere parentes In tumulo, & moestis thura dedere focis. ertarant quaeque ora rosis, quaeque oscula gemmis, Atque oculi, per quos bella parabat Amor. T abuerant (immane nefas) tenuesque papillae: Scilicet optasset quas Cytherea sibi. Tum memor ipse sibi notos Hymenaeus amores Transtulit in florem corpora uersa nouum. P ro cute subriguit cortex, proque oßibus haesit Stipes, & è fibris fibra renata sua est. Plurima quae fuerat Nymphae coma, plurima mansit,

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
