Latin
TVMVLVS LVCIAE PONTANAE
Pontano, Carmina. Vol. 1 584-2
Unproofread scanNot analysed yet
Liquisti, &medio lucida sole micas.
C oelo te natam aspicio: num nata parentem
Aspicis? an fingit haec sibi uana pater?
S olamen mortis miserae, te nata sepulchrum
Hoc tegit: haud cineri sensus inesse potest.
S iqua tamen de te superat pars, nata fatere
Felicem, quòd te prima iuuenta rapit.
A tnos in tenebris uitam luctuque trahemus.
Hoc precium patri filia, quòd genui.
ARIADNA MATER QVERITVR ad Luciae filiae tumulum.
N ata cape hos calathos, depexae &munera lanae,
Cum lana &calathis accipe &has lacrymas.
N ata &acus, &fila cape, &cape linea texta,
Cumque his atque illis accipe et has lacrymas.
N ata colum fusumque cape, &simul indita lina,
Cumque colo &fusis accipe &has lacrymas.
N ata cape has &bracteolas, haec aurea dona,
Cumque his atque illis accipe &has lacrymas.
A ccipe &hos crines, atque haec tibi munera grata, Flabellum, &tenues accipe forficulas. A ccipe &hos crines, cumque his &scrinia, &aureos
Accipe uerticulos, accipe gemmeolos.
A ccipe &hos crines, cumque his bombycina texta,
Et zonam, &pictum hoc accipe reticulum.
A ccipe nata meos crines, lacrymasque, meosque
Expecta &cineres Lucia, &inferias.