# Carmina. Vol. 1 584-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, TVMVLVS LVCIAE PONTANAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/584-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/584-2

Liquisti, & medio lucida sole micas.
C oelo te natam aspicio: num nata parentem
Aspicis? an fingit haec sibi uana pater?
S olamen mortis miserae, te nata sepulchrum
Hoc tegit: haud cineri sensus inesse potest.
S iqua tamen de te superat pars, nata fatere
Felicem, quòd te prima iuuenta rapit.
A tnos in tenebris uitam luctuque trahemus.
Hoc precium patri filia, quòd genui.
ARIADNA MATER QVERITVR ad Luciae filiae tumulum.
N ata cape hos calathos, depexae & munera lanae,
Cum lana & calathis accipe & has lacrymas.
N ata & acus, & fila cape, & cape linea texta,
Cumque his atque illis accipe et has lacrymas.
N ata colum fusumque cape, & simul indita lina,
Cumque colo & fusis accipe & has lacrymas.
N ata cape has & bracteolas, haec aurea dona,
Cumque his atque illis accipe & has lacrymas.
A ccipe & hos crines, atque haec tibi munera grata, Flabellum, & tenues accipe forficulas. A ccipe & hos crines, cumque his & scrinia, & aureos
Accipe uerticulos, accipe gemmeolos.
A ccipe & hos crines, cumque his bombycina texta,
Et zonam, & pictum hoc accipe reticulum.
A ccipe nata meos crines, lacrymasque, meosque
Expecta & cineres Lucia, & inferias.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
