Latin
TVMVLVS HOMINIS MENDICI
Pontano, Carmina. Vol. 1 589
Unproofread scanNot analysed yet
TVMVLVS HOMINIS MENDICI. ulla mihi uiuo domus, at nunc certa sepulto est, vitaque paupertas, mors mihi diuitiae. ita mihi exilium, requies at certa sepulchrum: Nudus eram uiuus, mortuus ipse tegor. TVMVLVS VIOLINAE PVEL lae. Ipsa puella loquitur. P rata mihi tumulum praebent, uiolaeque sepulchrum Fronde tegunt: mirum si Violina uocer? Non mihi thure opus est, aut nardo, aut Arabe myrMyrrha mihi, et nardus, thuraque sunt uiolae. (rha, TVMVLVS VRBANAE PVELLAE malè sepultae. Ipsa queritur. Rure quidem iaceo, quum sit mihi nomen ab urbe: Nec titulus, nec sunt nomina uera mihi. P oena mihi est tumulus: poena est rurale sepulchrum, Quaeque quies alijs, est mihi supplicium. P ro uiola porrum, pro thure, atque Arabe costo Cepa datur, cepis obsita semper humus. Meque sues, meque &uerres, uexantque capellae, Inquinat &tumulos ingluuiosus anas. I n primis me turbat anus, quae carmine longo Euocat &manes, euocat atque erebum. Vos aliò cineres, aliò traducite nostros, Quaeque Vrbana fui, rustica ne iaceam. TVMVLVS SCANDEREBAEI, hominis bibacißimi. unde urnam ad tumulos, funde &uinalia testa: Ebrius hic nunquam, sobrius hic neutiquam. E brius hic semper, semper quoque sobrius idem. Dic mihi quis nam hic sit? Scanderebaeus erat. TVMVLVS TRIVM GRAMMATIcorum. Pontanus ipse loquitur. aschalis iacet hîc, docuit qui grammata, meque Instituit puerum nescius insciolum. Melcior huic succeßit ineptus, &inde Cataldus. Treis hos uix unus ferre potest tumulus. I Ile ualet pugnis: ast alter robore luctae, Hic clamore grues uicerit, atque anates. I te procul Musae, puerum me quae nequijstis, His à Grammaticis Nestoreum eripite. TVMVLVS FELICIS, HOminis mercatoris. elix hîc iaceo, malè felix, quem neque coniunx, Nec natus sepelit, nec soror, aut genitrix, N on pater, aut frater: rapidae excerpsere uolucres: Praedaque sum cupidis heu data uulturijs. Dum uarijs inhio lucris, fora multa frequento, Et uitam, &partas eripit hostis opes. L inquor praeda auibus, nullum tegit ossa sepulchrum: Sola per ignotos umbra uagatur agros. Donec me tumulo pastor donauit, &alno Infelix scripsit hac requiescit humo. F elix quum fuerim, nunquam post fata quieui, Infelix donec scriberer in tumulo.