Latin
LYRA ORPHEI AVXILIVM
Pontano, Carmina. Vol. 1 609
Unproofread scanNot analysed yet
lla ego Threicias fugio miseranda cohortes, Me dea, me tacito, me me age conde sinu. n properant, dumque ipsa loquor, me fila relinquunt, Flectra cadunt, o me me pectore conde tuo. lla querebatur, Thressae properare cohortes. Nec mora, quae fuerat iam lyra factus olor. xcita nam lacrymis nati properabat ad Hebrum, Flebat &attonito Calliopea gradu. tque lyram, &chordas uidit sine honore fluenteis, Me miseram, haec nati sunt monumenta mei. uppiter, exclamat, misero succurre nepoti. Me me Amimallonidum, me petit ecce manus. H aeccine auus pateris? uix haec: deflumine cycnus Euolat, &niueus per uada cantat olor. orma petit coelum: coelo micat aurea: plectrum Mansit humi, mater quod studiosa legit. C ondit &in templo: tituli simul addit honorem: Threiciae hîc sita sunt plectra superba lyrae. P arnasus tenet haec, casto Parnasus in antro Seruat, &incolumistant ueneranda fide. BIS TVMVLVS INFANTVLI mortui, &nunquam aediti. Mortuus ipse bis, at nunquam aeditus inferor urnae, Nam semel extincta matre quidem morior. M ox utero matris caeso diuellor, &infans Rursum obeo: infilix nomine quòd careo. TVMVLVS THERMIONIL. lae meretriculae. H unc tumulum, si quis tumulum uocet hunc, ubi Nais Syluicolis habitat, Nais amata procis, H unc tumulum, cultaeque nurus, teneraeque puellae,