# Carmina. Vol. 1 609

Pontano, Carmina. Vol. 1, LYRA ORPHEI AVXILIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/609
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/609

lla ego Threicias fugio miseranda cohortes, Me dea, me tacito, me me age conde sinu. n properant, dumque ipsa loquor, me fila relinquunt, Flectra cadunt, o me me pectore conde tuo. lla querebatur, Thressae properare cohortes. Nec mora, quae fuerat iam lyra factus olor. xcita nam lacrymis nati properabat ad Hebrum, Flebat & attonito Calliopea gradu. tque lyram, & chordas uidit sine honore fluenteis, Me miseram, haec nati sunt monumenta mei. uppiter, exclamat, misero succurre nepoti. Me me Amimallonidum, me petit ecce manus. H aeccine auus pateris? uix haec: deflumine cycnus Euolat, & niueus per uada cantat olor. orma petit coelum: coelo micat aurea: plectrum Mansit humi, mater quod studiosa legit. C ondit & in templo: tituli simul addit honorem: Threiciae hîc sita sunt plectra superba lyrae. P arnasus tenet haec, casto Parnasus in antro Seruat, & incolumistant ueneranda fide. BIS TVMVLVS INFANTVLI mortui, & nunquam aediti. Mortuus ipse bis, at nunquam aeditus inferor urnae, Nam semel extincta matre quidem morior. M ox utero matris caeso diuellor, & infans Rursum obeo: infilix nomine quòd careo. TVMVLVS THERMIONIL. lae meretriculae. H unc tumulum, si quis tumulum uocet hunc, ubi Nais Syluicolis habitat, Nais amata procis, H unc tumulum, cultaeque nurus, teneraeque puellae,

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
